- VIENNENSIS Gallia
- VIENNENSIS Galliapars ampla Galliae, quae autea Gallia Narbonensis dicta; sed ipsa maior exstitit, cum sub ipsa fuerint Gallia Narbonensis, et Subalpina. Sic dicta fuit sub Imper. Roman. et erat sub Praefecto Praetorio Galliarum. Eius partes fuêre 5. Nempe Viennensis prima, quae Narbonensis tertia, cuius caput Vienna. Secunda, quae Narbonens. prima, in qua Narbo Metropolis. Tertia, quae Narbonensis secunda, ubi Aquae Sextiae caput. Quarta, seu Alpium maritimarum in qua Ebrodunum Metropolis et Quinta, seu Alpium Graiarum, in qua Tarantasia caput. Hîc sunt nunc Occitania, Provincia, Delphinatus, Sabaudia Pedemontiu m et Valesia. Baudrand. Valesius provinciae Viennensis, primum in Concil. Arelatensi, Volusianô et Annianô Consulib. A. C. 314. fieri mentionem animadvertit, cui primitus 13. vel 14. civitates fuêre, cum hodie vix 4. vel quinque sub se habeat, vide supra in Vienna. Idem miratur recentiores Geographos 5. vel etiam octo Viennenses provincias mundo obtrudere, cum Veteres plus unâ provinciâ Viennensi numquam agnoverint, provinciaque Viennensis pars fuerit Galliae Narbonensis, ab eaque avulsa. Proin absurdum, inquit, abolitô nomine veteri provinciae Narbonensis, pro provinc. Narbonensi 1. et 2. Vienneniem 2. et 3. nobis obtrudere, et appellationem Narbonis, qui iam inde ab Augusto caput quartae partis Galliarum exstitit, supptimere, Viennam ei prius diuque subiectam praeferendo. Idem sentit de Alpibus Graiis et Penninis, ut et de Maritimis sentit, quae cum Narbonensi Galliae adiunctae attributaeque sint, in Viennensis 4. et 5. voca bulum concedere non debuerint, Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.